Charter Document - 04900719
Charter Number: | 04900719 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1215 - 1216 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Garinus Dei gracia Silvanectensis episcopus omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino Noveritis quod cum discordia esset inter Priorem Sancti Nicholai Silvanectensis et Burgenses Silvanectenses super quodam vivario quod est inter Silvanectum et ecclesiam Sti Nicholai in quo vivario Burgenses prefati dicebant se habere pasturam et herbagium ad usum animalium suorum tandem super hiis facta fuit hinc inde compromissio coram Domino Rege in Gilonem de Versaliis et Renaldum de Bestisiaco baillivos Domini Regis et magistrum Gaufridum officialem nostrum coram quibus in presentia nostra inter ipsos Priorem Sancti Nicholai et Burgenses Silvanectenses assensu utriusque partis amicabilis intercessit compositio sub hac forma quod Prior prenominatus habebit decem arpennos calceis sue contiguos ad perticam Domini Regis ad faciendum vivarium vel quod maluerit ita tamen quod ibidem non potest villam edificare nec hospites ponere neque ortos facere De residuo autem et in residuo post istos decem arpennos idem Prior faciet tantummodo pratum de quo prato semel in anno quolibet recipiet primam herbam Collecta vero et secta prima herba et sicut moris est domum reportata residuum herbe que ibidem subcrescet erit usuarium et pastura communis exceptis porcis usque ad medium Martium Cum autem Prior fena sua collegerit et adunaverit tenetur facere rationabilem viam per quam ibi ingredi et egredi poterunt animalia In fine autem illius prati habebunt prefati burgenses tres arpennos ad mensuram regis ex transverso attingentes calceis que dirigitur versus Credulium salvo cursu aque Istos autem tres arpennos prefatos tenebunt prenominati Burgenses de ecclesia Beati Nicholai pro tribus denariis paris censualibus In cujus rei memoriam hoc scriptum inde fieri et sigillo nostro fecimus communiri Actum anno Domini millesimo ducentesimo quinto decimo