Charter Document - 04900715
Charter Number: | 04900715 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Exchange |
Date: | 1214 - 1215 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit universis quod cum ecclesia de Gornaio haberet arpennum terre in villa de Campis quod tenebat ad censum de heredibus de Villafluis et Johannes Ruphus teneret arpentum prati de dominio predicte ecclesie in hoc convenit pars utraque ut ecclesia haberet pratum quod est de dominio suo et Johannes haberet arpentum terre quod est de dominio cognationis sue Hanc concessionem laudavit Prior et conventus ex una parte et Johannes et uxor ejus ex altera et ne in posterum possit oriri calumpnia pres scripto adhibito cyrographo roboratum est Ad testimonium hujus commutationis pars scripti que Johanni contigit sigillo ecclesie de Gornaio munita est pars vero jamdicte ecclesie quia Johannes sigillum non habet sigillo Abbatisse de Nemore roborata est Actum anno ab Incarnatione Domini MCCXIIII astantibus viris Johanne Maynerio Drogone Rogello Willelmo majore Simone Cotele