Charter Document - 04900714
Charter Number: | 04900714 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1214 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego J[ohannes] humilis prior Sancti Martini totusque conventus notum facimus omnibus ad quos presens carta pervenerit quod cum Petrus Mercadeus clericus quandam domum haberet infra portam claustri Sancti Dionisii de Carcere quam a nobis acceperat ad vitam suam nos de assensu et voluntate Prioris de Carcere quandam domum nostram sitam ad caput Sancti Dionisii de Carcere que fuit domini Petri quondam canonici Sancti Dionisii de Carcere pro dicta domo quam tenebat nobis imperpetuum dimittendam eidem Petro Mercadeo dedimus et concessimus ut ipse quamdiu vixerit in quocunque statu per se vel per alios quiete et pacifice teneat et possideat Ipse vero prefatam domum quam tenebat in manu Prioris Sancti Martini et Prioris de Carcere resignavit et eam sibi in perpetuum omnino quitavit Ponet insuper x libras in meliorationem dicte domus que est ad caput Sancti Dionisii infra duos annos completos a proxima Nativitate Sancti Johannis Baptiste primo anno c sol et secundo alios c Et de illa solvet Priori de Carcere annuatim x sol censuales v sol in festo Sancti Johannis Baptiste et alios v sol in Natali Domini Prior autem et monachi de Carcere anniversarium patris et matris ejusdem Petri Mercadei in ecclesia sua faciant annuatim quamdiu vixerit idem Petrus et post decessum ipsius anniversarium suum sub eadem die una cum predictis perpetuo celebrabitur In cujus commemorationem monachorum ipsorum nemorie altius et libentius infigendam Prior de Carcere quicunque pro tempore fuerit reddat de fructibus predicte domus restitute ab ipso Petro monachis de Carcere duos solidos ad pitenciam piscium in festivitate sancti Jacobi et Xristophori Postea finito cursu vite ipsius Petri predicta domus cum sua melioratione ad ecclesiam Sancti Dionisii de Carcere libere et absolute revertetur Quod ut ratum et inconcussum permaneat presentes litteras fecimus sigilli nostri munimine roborari Actum anno ab Incarnatione Domini MCCXIIII mense julii