Charter Document - 04900713
Charter Number: | 04900713 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1214 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Ph[ilippus] Dei gratia Francorum rex Noverint universi presentes pariter et futuri quod sicut ex autentico dilecti et fidelis nostri Ade vicecomitis Meleduni cognovimus Johannes prior Sancti Martini de Campis Parisiensis et ejusdem loci conventus partiti fuerunt nemus et terram que est in parrochia Blandiaci in quibus octavam partem habebant assensu predicti Ade vicecomitis in octo partes idem autem A vicecomes relinquit partem versus Roableium sicut mete dividunt et illa pars pred priori et Capitulo Sti Martini remanet ab ipso vicecomite et ab illis qui de ipso tenent libera et quieta et alie partes eidem vicecomiti remanent ab illis et ab ipsis qui de eis tenent libere et quiete Dictus vero vicecomes hoc eis tenendum concessit bona fide et ipsi ei Nos autem ad petitionem predicti A vicecomitis fidelis nostri dictam divisionem predicti nemoris et terre sicut supradictum est ratam habemus et volumus ita quod si abbas Cluniacensis vel alius per Dominum Papam sivo alio modo nos super hoc habere faceret dampnum aut laborem dictus vicecomes nobis concessit quod nos inde caperemus ad feodum quod de nobis tenet donec universa dampna que propter hoc haberemus vel alius pro nobis ad plenum essent nobis restituta Quod ut ratum habeatur et firmum sigilli nostri auctoritate presentem paginam confirmamus Actum Parisius anno ab Incarnatione Domini millesimo ducentesimo quarto decimo mense aprili