Charter Document - 04900712
Charter Number: | 04900712 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1214 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Ego Adam vicecomes Meleduni notum facio universis ad quos littere iste pervenerint quod Johannes prior Sancti Martini de Campis Parisiensis et ejusdem loci conventus partiti fuerunt nemus et terram que est in parochia Blandiaci in quibus octavam partem habebant assensu eorumdem et nostro in octo partes Ego autem eis relinquo partem versus Roablayum sicut mete dividunt et illa pars eis remanet a me et ab illis qui de me tenent libera et quieta et alie partes michi remanent ab ipsis et ab illis qui de ipsis tenent libere et quiete Ego autem hoc eis tenendum concessi bona fide et ipsi michi Quod ut ratum sit presentem cartam sigilli mei munimine comparavi Actum anno gracie millesimo ducentesimo decimo quarto mense aprili