Charter Document - 04900710
Charter Number: | 04900710 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1211 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Matheus dominus Montismorenciaci omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino Noverit universitas vestra quod Petrus de Pissecoc miles de consensu Matildis uxoris sue dedit in elemosinam nomine quinte partis terre sue ecclesie de Sancto Brycio triginta solidos paris annuatim in crastino octabarum Sti Dionisii in censu suo de Pissecoc percipiendos Eremburgis quoque De Bra dedit eidem ecclesie assensu filiorum suorum Petri et Renaudi militum nomine quinte partis terre sue triginta solidos Parisiensium in censu suo de Pissecoc annuatim in crastino octabarum Bti Dionisii sine difficultate qualibet persolvendos Concesserunt etiam omnes predicti et firmiter promiserunt quod si dicta pecunia non solveretur termino prenotato omnia dampna que propter hoc presbiter de Sancto Brycio sustinueret eidem plenius restaurarent Si vero contra hec venire aliquatenus attentarent se voluntati nostre supposuerint arbitriove eos et eorum heredes et quoscumque continget terram eorum de Pissecoc tenere ad solutionem census predicti et damnorum satisfactionem plenariam compellere et cohartare possimus Nos autem quod eos ut dictum est ad supradicta servanda si forte contravenirent efficaciter compellemus In cujus rei memoriam et testimonium has litteras fieri fecimus et sigillo nostro muniri Actum anno Domini mill ducentesimo undecimo mense junio