Charter Document - 04900707
Charter Number: | 04900707 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Request |
Date: | 1213 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Reverendo patri ac domino W[illelmo] Dei gratia abbati Cluniacensi sacroque conventui frater H[ugo] humilis subprior Sancti Martini de Campis et ejusdem loci conventus salutem obedientiam et omnem in Domino subjectionem Noverit Prudentia vestra quod paterfamilias filium prodigum [] Hec et hiis similia sacre pagine testimonia si diligenter inspiciatis nobis veniam indulgendam facilius censebitis maxime cum in brevi reversus dici non debeat divertisse Attendatis etiam quod nihil unquam consimile commisimus sed materno lateri feliciter semper adhesimus necessitatibus vestris filiali devotione subvenientes et mandatis obedientes hoc idem in posterum fideliori corde et actu servaturi Nos igitur in unitate devotionis vestre humiliter et fideliter reversos misericorditer tanquam filios concordie vestre exaudiatis in persona idonea ecclesie nostre inimo potius et vestre ita providentes ut in provisione vestra resplendeat et materna pietas et paternus affectus et nos et Patria ad majorem devotionem vobis teneamur et dilectionem