Charter Document - 04900706
Charter Number: | 04900706 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Bequest |
Date: | 1213 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Fulco qui fuit prior hujus loci Officium fiat pro ipso sicut de abbatibus nostris xiicim pauperes reficiantur Omnes debent celebrare Dedit vero nobis tres cappas et unam casulam et sexaginta solidos Parisiensium pro se et pro inatre sua reddendos a priore de Cona conventui in die anniversarii sui Dedit etiam unam summam olei singulis annis reddendam a dicto Priore et multa bona alia dum regebat prioratum qua debet conventus in Adventu et Quadragesima uti in pulmentis VI kal Novembris Petronilla mater Fulconis prioris hujus loci Guillelmus et Freherius fratres ejusdem prioris II non Junii Beatrix soror Fulconis prioris dedit domui de Cona singulis annis xx sol ad anniversarium suum faciendum V non Julii Petrus miles de Cona frater domni Fulconis quondam prioris hujus loci qui dedit conventui dimidium modium bladi ad anniversarium suum faciendum singulis annis ad mensuram de Mosterolio et monachis de Cona ii sextaria percipienda in granchia prioris de Cona ad Bordas V kal Decembris Guibertus pater Fulconis prioris