Charter Document - 04900704

Charter Document - 04900704


Charter Number: 04900704
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1208 - 1213
Date type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Excellentissime domine et illustri Blanche comitisse Trecensi palatine frater F[ulco] humilis prior Sancti Martini de Campis camerarius domini Abbatis in Francia salutem et devotas orationes in Xristo Excellencie vestre notum fieri volumus quod Stephanus de Auviler baillivus Domini Regis accessit ad nos apud Conam ex parte Domini Regis nobis precipiens ut conductum aque de Cona qui ibi per xl annos et eo amplius sine aliqua contradictione fuit commutari faceremus et alibi facere preciperimus Cum enim villa de Cona cum aqua et alia que ibi habemus et alii habent sub custodia et protectione vestra fuit hoc in mandatum sine consilio vestro et voluntate facere nec possumus nec debemus et sciatis quod si hoc fieri contigerit non sine magno prejuditio nostro et heredum nostrorum fiet et hoc idem preposito Mosterolii nostro et baillivo nostro domino Sy[moni] de Corpalais fratri nostro significavimus Super hoc voluntatem vestram nobis rescribere dignemini quia terminus tollendi conductum est ad octabas Penthecostes nec prolixiores inducias habere potuimus