Charter Document - 04900702
Charter Number: | 04900702 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1212 |
Date type: | Internal, A.D., Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
P[etrus] Dei gratia Parisiensis episcopus omnibus p l i salutem in Domino Notum facimus quod nobilis vir W[illelmus] de Garlanda in capella sua de Livriaco de assensu nostro quondam instituit capellanum ad cujus sustentationem dedit pro anime sue et antecessorum suorum remedio centum solidos paris in censu suo de Monsterello annuatim in octabis sancti Dionisii percipiendos Dedit eliam eidem capellano unum arpennum vinee et domum quandam que fuit Bartholomei Anglici que quidem sita sunt apud Livriacum et decem et octo sextarios boni mistolii annuatim in festo Omnium Sanctorum in grangia sua de Livriaco persolvendos Nos autem volumus et concedimus quod sicut donatio parrochialis ecclesie de Livriaco ecclesie Sancti Martini de Campis Parisiensis esse dinoscitur sic donatio prefate capelle in perpetuum pertineat ad eandem Actum anno Domini MCC duodecimo mense decembri pontificatus nostri anno quinto