Charter Document - 04900701

Charter Document - 04900701


Charter Number: 04900701
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Judgement
Date: 1211
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

G[aufredus] Dei gracia episcopus P[etrus] Sancti Vincentii abbas et S[tephanus] succentor Silvanectenses omnibus p l i salutem in Domino Noverit universitas vestra quod cum inter Gaufredum priorem Sancti Nicholai ex una parte et Rogerum de Verberia et Robertum de Sacy et venatores de Vilers et Hugonem militem de Longaaqua ex altera causa verteretur coram nobis auctoritate Apostolica super molendino Henrici quod est apud Robertval in quo omnes predicti participabant secundum majus et minus post multas allercationes tandem in hanc formam compositionis convenerunt quod Prior Sancti Nicholai medietatem habet in molendino sicut per autenticum bone memorie regis Ludovici ecclesie Sancti Nicholai confirmatur et omnes alii aliam medietatem et in censu quem molendinum debet et in omnibus aliis expensis que pro molendino fient Prior medietatem pro se et omnes alii aliam medietatem ponent Editum etiam fuit quod nullus eorum pro defectu partis sue ferinarios molendini vel feramenta capiet Quando debebit molendinum admodiationi dari Prior advocabit omnes participes ad locum nominatum et si venire voluerint ipsi insimul instituent molendinarium si autem venire noluerint Prior cum aliquo eorum poterit eum instituere nec poterunt alii qui non venerint reclamare sed ratum erit quod predicti duo fecerint nisi illi qui non interfuerint donationi aliquem infra quindenam invenerint qui modiationem augmentare voluerit ad minus de dimidio modio bladi Hanc conventionem ita factam Prior in verbo sacerdotis concessit et alii fide interposita firmaverunt se inviolabiliter observaturos Nos autem potestate quam a Domino Papa in hac causa habebamus consensu partium nobis retinuimus ad hoc ut si aliquis participum ab hac conventione resiliri vellet nos ipsum ad eam tenendam per ecclesiasticam censuram compelleremus Quod ut ratum habeatur hoc scriptum inde fieri et sigillis nostris fecimus confirmari Actum anno gratie millesimo ducentesimo undecimo