Charter Document - 04900696
| Charter Number: | 04900696 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Agreement |
| Date: | 1210 - 1211 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Nicholaus dominus de Basosches omnibus p l i notum facio quod cum inter ecclesiam Sancti Martini de Campis Parisiensis ex una parte et me ex alia querela verteretur super venditione nemorum Sancte Gemme que sunt in nostra gruaria et quodam vivario et usuario unius bige quod in nemoribus nostre gruerie concesseramus Templariis in hunc modum sopita est Nos enim cognovimus quod in dictis nemoribus Sancte Gemme nichil omnino preter gruariam habere debemus et sic super hoc in pace remansimus De vivario vero quoniam in propria terra Ste Gemme factum fuit ecclesie Ste Gemme ex toto liberum remanebit ita tamen quod vivarium remanebit De usuario bige in dictis nemoribus Ste Gemme a nobis Templariis concesso promisimus quod dictis Templariis in prefatis nemoribus guarandiam non portabimus quam nec debemus Hec autem omnia ego et Agnes uxor mea fide interposita nos observaturos bona fide promisimus Preterea hoc idem Johannes et Walterius fratres mei milites laudaverunt Actum anno gracie MCC decimo
