Charter Document - 04900695

Charter Document - 04900695


Charter Number: 04900695
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1210
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Petrus Dei gratia Parisiensis episcopus omnibus p l i salutem in Domino Notum vobis fieri volumus quod Renoldus Cherein et Sibilla uxor ejus dederunt et concesserunt ecclesie Sti Dyonisii de Carcere quinque solidos Parisiensium pro remedio animarum suarum [] et propter retributionem terre que sita est juxta cimiterium Sti Honorati quam Prior Sti Martini de Campis totusque ejusdem loci conventus assensu Prioris Sti Dyonisii de Carcere de cujus censiva predicta terra erat [] eis quitaverunt Predicti vero denarii assignati sunt in censu domus que fuit defuncti Galterii de Meulent et Petronille uxoris ejus et modo est R Cherein que sita est ante furnum Sti Martini de Campis qui est in Campellis et sunt reddendi in octavis Natalis Domini singulis annis Et ut hoc ratum [] Actum Parisius anno gracie milesimo ducentesimo decimo mense maio