Charter Document - 04900694
| Charter Number: | 04900694 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Concession |
| Date: | 1209 - 1210 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus t p q f quod ego frater Fulco prior Sancti Martini de Campis totusque ejusdem loci conventus quitavimus ecclesie Sancti Honorati Parisiensis tres arpennos terre qui sunt juxta predicte ecclesie cimiterium libere et imperpetuum ab omnibus que nobis pertinebant assensu fratris nostri Johannis prioris Sancti Dyonisii de Carcere de cujus censiva erat predicta terra et ob remunerationem tanti beneficii et maxime pro remedio animarum suarum Renoldus Cheren et Sybilla uxor sua dederunt in elemosinam ecclesie Sancti Dyonisii de Carcere et assignaverunt quinque solidos par singulis annis super domum functi Walterii de Mellento apud Campiaux sitam reddendos in Natali Quod ut ratum [] Actum Parisius anno gracie M ducent nono
