Charter Document - 04900693
Charter Number: | 04900693 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1209 - 1210 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego H[erbertus] prior de Gornaio et ejusdem loci conventus universis notum facimus quod Roberto Fabro et Adelaidi uxori sue unum modium bladi in granchia de Canolio nec de meliore nec de pejore et duos sextarios leguminum unum fabarum alter pisorum ad festum Sti Remigii et tres modios vini apud Campos vindemiarum tempore quamdiu vixerint annuatim percipiendos concessimus Ita tamen quod uno decedente dimidia pars cadet et dimidia pars mobilium ad nos devolvetur Altero vero decedente tam mobilium quam reddituum massa ex integro ad nos veniet Corpora vero eorum exhibitis officiis tanquam fratribus in cimiterio nostro sepulture trademus et per hoc liberi erimus ab omni impetitione eorum Anno ab Incarnatione Domini MCCIX