Charter Document - 04900691

Charter Document - 04900691


Charter Number: 04900691
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1209
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Petrus Dei gratia Parisiensis episcopus omnibus p l i salutem in Domino Notum facimus quod Symon Bocelli in nostra presentia recognovit se donasse ecclesie Sancti Martini de Campis quatuor solidos et duos denarios de censu super domum suam sitam juxta portam que appellatur Porta Sancti Mederici Robinus autem filius ejusdem Symonis hoc concessit pariter et laudavit Ad quemcunque vero domus illa devenerit monachi Sancti Martini de Campis predictum censum in crastino Sanctorum Omnium habebunt ab illo qui domum possidebit predictam Actum anno Domini milesimo ducentesimo nono