Charter Document - 04900690

Charter Document - 04900690


Charter Number: 04900690
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Acknowledgment
Date: 1209
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus quod dominus Fulco prior hujus loci et conventus concesserunt in capitulo Drogoni quondam priori Sti Eligii Noviomensis et tunc socio domini Willelmi abbatis Cluniacensis plenam societatem sicut uni de nostris monachis et xxxum suum ubicumque obierit Ipse siquidem dilectione quam erga nos et ecclesiam nostram habuit propensiorem Romam perrexit ibique multum pro nobis laboravit in causa nostra contra archipresbiterum Sti Jacobi Ipso siquidem presente et causam nostram procurante et defendente medietas proventuum ecclesie dicte Sti Jacobi per Dei gratiam nobis adjudicata fuit in perpetuum