Charter Document - 04900684

Charter Document - 04900684


Charter Number: 04900684
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1185 - 1209
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ego Gaufridus Dei gratia Silvanectensis episcopus Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod commutationem illam quam Petrus Scansio assensu fratrum suorum et sororum fecit cum monachis Sancti Martini de Campis scilicet de novem arpentis terre que de feodo nostro erat pro nemore de Calceia concedimus et ratam habemus quia idem Petrus idem nemus in nostro feodo posuit Quod ut ratum habeatur in posterum ad petitionem ejusdem Petri et monachorum Sancti Martini de Campis hoc scriptum super hoc factum sigilli nostri munimine fecimus roborari Hujus rei testes sunt Petrus de Fonte Petrus de Vaux Johaness Balbus Laurentius magister Lambertus Radulfus Palart