Charter Document - 04900680
| Charter Number: | 04900680 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1209 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis ad quos presens pagina pervenerit Petrus Dei gratia Parisiensis episcopus salutem in Eo qui salvat sperantes in Se Notum facimus omnibus vobis quod de consensu et voluntate Prioris Sancti Martini de Campis Parisiensis et ejusdem loci sacri conventus apud Nououillam quedam parrochialis ecclesia est fundata quam Thebaudus de Novavilla miles de bonis suis [sicut in autentico nostro plenius continetur] dotavit ita quidem quod presentatio presbiteri ejusdem ecclesie ad Priorem et conventum Sancti Martini perpetuo pertinebit et habebit in septem festivitatibus videlicet in Pascha medietatem oblationum in Rogationibus medietatem ovorum et caseorum in Pentecosten medietatem omnium oblationum in festo patroni ecclesie medietatem similiter omnium oblationum in festo Omnium Sanctorum medietatem omnium oblationum in Nativitate Domini similiter medietatem omnium oblationum ad tres missas De pane Sancti Stephani medietatem In Epiphania Domini medietatem omnium oblationum In Purificatione Beate Marie medietatem omnium candelarum Preterea habebit idem Prior et conventus terciam partem minoris decime presbiter siquidem loci illius synodum et circatam persolvet et dictus Prior et conventus Sancti Martini in nullo tenebitur immo remanebit omnino immunis Ut autem hec carta robur et firmitatem plenariam obtineat nec ab aliquibus possit infirmari nos ipsam sigilli nostri munimine ducimus roborari Actum anno gracie millesimo ducentesimo nono mense maio
