Charter Document - 04900676

Charter Document - 04900676


Charter Number: 04900676
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1208
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Petrus Dei gratia Parisiensis episcopus omnibus p l i salutem in Domino Notum facimus quod Stephanus Coterellus pignori obligavit coram nobis ecclesie Beati Martini de Campis quicquid habebat in decima de Bunceiis salvo uno modio quem ecclesia Beati Maglorii in ipsa decima percipit annuatim pro septies viginti libris parisiensibus monete de martio in martium redimendum Promiserunt etiam idem Stephanus et Maria uxor ejus quod hoc pignus bona fide garantirent Philippus quoque de Sancto Paulo miles de cujus feudo predicta decima movebat hoc concessit et de garandia fidem dedit Plegii autem sunt W frater ejusdem Stephani et Henricus de Monteferm[olio] miles et Petrus Odeluns In cujus rei memoriam Actum anno gratie millesimo ducentesimo octavo mense novembris