Charter Document - 04900672
Charter Number: | 04900672 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1208 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Universis p l i Margareta uxor Galterii de Averna comitissa palatina Burgundie in Domino salutem Noverint universi quod cum Willelmum militem de Monasteriis recepissem in hominem super hiis omnibus que tenuit Hugo de Oysi filius Symonis vicecomitis olim maritus meus tam in justicia quam in aliis rebus in villa Choisiaci et tota ipsius ville potestate postea mota fuit querela super eisdem rebus inter predictum Willelmum ex una parte et Priorem et conventum Sancti Martini ex altera tandem vero inter sepedictos Willelmum et monachos hujusmodi compositio intervenit siquidem predictus Willelmus quitavit eis in integrum quicquid habebat in predicta villa et tota ipsius potestate tam in viaria quam in advocatione sicut a me habuerat preter homines suos de corpore [] scilicet Blancham et Heudegaldim et preter terragium et censum in feodo de Gahengnes et preter feoda que ipsi remanent exceptis justiciis in illis feodis in quibus Symon vicecomes et Hugo filius ejus cujus ego Margareta sicut jam dixi conjunx fui cum monachis communiter participabant Ego itaque Margareta que hoc aliquando sub nomine dotis possederam predicte compositioni pro bono pacis assensum meum prebui et eam laudavi et ipsam rem in perpetuum quitavi []