Charter Document - 04900671
Charter Number: | 04900671 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1208 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Ego Blancha comitissa Trecensis palatina notum facio et testificor omnibus p l i quod cum Prior et monachi Sancti Martini de Campis ex una parte et Willelmus de Monasteriis ex altera super quibusdam rebus in villa Choisiaci dissentirent Willelmus monachis quitavit quicquid in villa Choisiaci et tota ejus potestate habebat ex dono Galteri de Avennis et Margarete uxoris sue et Johannis de Montemirabili preter homines suos de corpore scilicet Blancam et Rogerium filium ejus et Gilam et Odelinam filias ejusdem et Odonem Esclamart et Hildegardim sororem ejus et preter terragium et censum in feodo de Gehennis et preter feoda que ibi remanent exceptis justiciis et viariis que sunt predictorum monachorum in illis feodis in quibus Symon vicecomes et Hugo filius ejus cum monachis communiter participabant Actum anno Domini MCC octavo mense junio