Charter Document - 04900669

Charter Document - 04900669


Charter Number: 04900669
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1208
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Gerardus dominus de Eskaiencurt omnibus presentem paginam inspecturis imperpetuum Noverit universitas vestra quod Simon de Proiast consanguineus et homo meus monachis de Capi contulit in elemosinam tria jornalia terre in territorio de Fontaines et novem hospites quos habebat in eadem villa et medietatem furni et quicquid dominii et justicie habebat tam in tribus dictis jornalibus quam in novem hospitibus et tota terra et hospitibus monachorum ad villam illam pertinentibus et etiam in furno retenta sibi et heredibus suis libertate coquendi ad furnum illum sine furnagio Ego autem Gerardus de cujus feodo predicta omnia erant hanc donationem concessi Quod si forte Elisabeth uxor Simonis post decessum ejus superstes super elemosina illa occasione dotalicii aliquid reclamans [quod non credo] questionem aliquam inde moverit tam ego quam heredes mei tenebimur ipsis monachis terram tantumdem valentem de eodem feodo cum requisiti fuerimus tradere ut eam teneant et fructum inde recipiant donec et ipsa elemosina et dampna que per predictam uxorem receperint ipsis ad plenum fuerint restituta Si vero mea seu heredum meorum impotentia vel negligentia terra equivalens tradita non fuerit ipsi saisire potuerint et tenere donec elemosina et predicta dampna ea occasione illata eis restituta fuerint totam terram quam in territorio sepe dicte ville Symon de feodo meo tenebat salvo uno modio frumenti singulis annis de eadem terra ecclesie Beati Furse[i] solvendo Hoc totum factum est in capitulo Sancti Fursei Peronensis coram decano et canonicis ejusdem ecclesie me presente et concedente fratribus etiam et hominibus meis Roberto et Symone et preterea Odone presbitero de Capi et Roberto clerico Sancti Lazari ejusdem castri et laicis Werrico de Halu et Waltero Kanesson et uxore ipsius Symonis Elisabeth que elemosinam concessit et juramento corporaliter prestito se nichil in ea occasione dotalicii juris habere vel de cetero reclamaturam firmavit In cujus rei testimonium sigillum meum presentibus litteris appendi feci et sigillum ecclesie Beati Fursei in cujus capitulo hec omnia facta sunt appendi impetravi Actum anno Domini MCCVIII mense junio