Charter Document - 04900668
Charter Number: | 04900668 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1208 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
U p l i Petrus humilis prior Sancti Martini de Campis Parisiensis et totus ejusdem loci conventus salutem in Domino Notum facimus quod nos litteras bone memorie Anselli quondam Meldensis episcopi vidimus et legimus sanas et integras seriem hujusmodi continentes Item alias litteras bone memorie fratris Willelmi quondam predecessoris nostri prioris Sancti Martini de Campis et ejusdem loci conventus vidimus ac legimus sanas et integras et eas sub sigillis nostris transcribi fecimus Nos autem omnia et singula contenta et expressa in litteris ipsius episcopi et predecessorum nostrorum Prioris et conventus Sancti Martini predicti ratificamus approbamus et acceptamus volentes ea teneri firmiter in perpetuum et inviolabiliter observari ac Priorem et monachos prioratus nostri Sancti Martini de Capella juxta Creciacum et eorum successores qui pro tempore fuerint ad ea omnia et singula tenenda et observanda compelli quotiens opus fuerit virtute presentis transcripti sine exhibitione originalium predictorum statuentes etiam et volentes quod presens transcriptura robur ipsorum originalium in perpetuum habeat et virtutem In cujus rei testimonium sigilla nostra duximus apponenda Datum anno Domini MCCVIII mense aprili