Charter Document - 04900660

Charter Document - 04900660


Charter Number: 04900660
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1207 - 1208
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego frater F[ulco] prior Sancti Martini de Campis et ejusdem loci conventus omnibus notum fieri volumus quod cum inter nos et dominum Rogerium Picam et uxorem ejus Adelam diu litigatum fuisset super molendinello sito juxta Villampictam quod spectabat ad domum nostram de Malorespectu ita concordavimus quod ipsum molendinellum sibi et heredibus suis pace perpetua possidendum dimisimus ipse vero predicte domui de Malorespectu perpetuo concessit totum censum quod habebat apud pratum Sancti Gervasii et ibi circumquaque cum omni justicia et decima reddendum singulis annis in octabis Bti Dyonisii Hoc quoque laudaverunt et concesserunt Adela uxor ejus et filii eorum Hugo et Guido et Johanna uxor Hugonis Quod ut ratum persistat presentem cartam sigilli nostri roboratam ei dedimus in testimonium Actum anno ab Incarnatione Domini MCCVII