Charter Document - 04900650

Charter Document - 04900650


Charter Number: 04900650
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1199 - 1207
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus qui presens scriptum legerint vel audierint quod donnus Hugo quintus abbas Cluniacensis assensu et voluntate domni [Auscul]phi prioris et tocius capituli dedit J abbati ecclesie Omnium Sanctorum Lun[die] Petro de Oratorio cum omnibus fratribus et sororibus in Datia commanentibus societatem ut fratribus Cluniacensis ecclesie et plenariam participationem omnium beneficiorum que fiunt apud nos et in omnibus locis nostris ita ut audito fratris obitu tantum pro eo fiat in Cluniacensi ecclesia quantum fit pro quolibet monacho nostro professo apud Cluniacum a vita decedente Sed quia in longinquis partibus positi vix aut raro umquam breves mortuorum transmuere possint idcirco commemorationem facimus omnium fratrum et sororum in Dacia defunctorum in kalendis marcii scilicet missam et officium generaliter in conventu et quisquis sacerdotum missam cantet alii vero septem psalmos legant Eadem omnia ipsi nobis