Charter Document - 04900645

Charter Document - 04900645


Charter Number: 04900645
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1207
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Odo Dei gratia Parisiensis episcopus omnibus ad quos iste littere pervenerint in Domino salutem Noverint universi quod Renaudus de Boncunval assensu et voluntate Erenburgis uxoris sue quicquid habebat apud Castanetum in censu et campiparte et terra vel alio quocunque modo domui Beati Martini de Campis vendidit pro centum et quadraginta libris Paris et de hac venditione tenenda tam ipse quam ipsa fidem in manu nostra prestitit corporalem Gacius quoque de Torote miles de cujus feodo res movent laudavit venditionem istam et res venditas dicte domui interposita fide concessit In cujus rei testimonium de voluntate predictorum cartam presentem nostro fecimus sigillo muniri Actum anno gracie MCCVI