Charter Document - 04900642

Charter Document - 04900642


Charter Number: 04900642
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1206 - 1207
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Ego Guido dominus de Alneolo notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod Guillelmus Cholet et Eustachia uxor ejus in mea presencia constituti recognoverunt quod monachi Sti Martini de Campis Parisiensis habent omnem justiciam in medietate ville de Gooillun Hec autem divisio justicie videlicet a domo Xristiani filii Hervei directe usque ad domum Odonis de Chalou ita quod predicte domus sunt de justicia monachorum Et quia prefatus Guillelmus pluries contra jus eorumdem monachorum venire presumpserit in eorum justicia de Cuna et pluribus aliis pro emendatione injuriarum quos idem G eisdem monachis irrogavit predictus G de voluntate et assensu E uxoris sue quarellum terre quod est versus Orrevillam dedit et concessit monachis memoratis libere possidendum Et ut hoc ratum et inconcussum in posterum perseveret presentes litteras sigilli mei munimine confirmavi Actum anno gracie millesimo ducentesimo sexto