Charter Document - 04900640

Charter Document - 04900640


Charter Number: 04900640
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1206 - 1207
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Odo Dei gratia Parisiensis episcopus omnibus ad quos iste littere pervenerint in Domino salutem Noverint universi quod Hivo Trossevache septem arpennos et unum quarterium terre apud Bondreis tum ad censum tum ad consuetudines tum ad campipartem ecclesie Bti Martini de Campis vendidit pro xxxv libris par et de portanda garandia fidem dedit Willelmus Bateste miles de quo tenebat terram hanc laudavit hoc et de ferenda garandia fidem dedit Maria uxore sua concedente Willelmus quoque Cualot et Emelina uxor ejus que est soror Hivonis et Willelmus as Patins et Aois uxor ejus soror Hivonis laudaverunt hoc In cujus rei testimonium presontem cartam fieri fecimus et sigillo nostro roborari Actum anno gracie MCCVI