Charter Document - 04900639
Charter Number: | 04900639 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1207 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Odo Dei gratia Parisiensis episcopus omnibus ad quos littere iste pervenerint salutem in Domino Notum facimus quod Symon de Bri miles et Odelina uxor sua portum et rivagium quod habebant in Materna fluvio ex utraque parte aque a ponte Gornai usque ad terram de Bri et omnia alia que habebant in eodem fluvio infra terminos prenotatos et totum redditum quem pro passagio carrarie et aque de Bri percipiebant de hominibus de Noisi Magno et de monachis Bti Martini salvo nichilominus passagio hominibus ipsis et monachis quito et libero domui Bti Martini pro centum et xxti libris paris vendiderunt et de portanda garandia fidem in nostra manu dederunt Fulcaudus autem de Bri miles a quo tenebat Symon et Ansellus senescallus Gornaii et Isabella uxor ejus de quibus tenebat Fulcaudus concesserunt venditionem istam et in manu nostra fidem dederunt de portanda garandia Helisendis quoque mater Isabellis hoc concessit et de hoc servando fidem dedit In cujus rei testimonium de voluntate partium pres carte nostrum fecimus apponi sigillum Actum anno Domini MCCVI [mense januario]