Charter Document - 04900636
Charter Number: | 04900636 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1205 - 1206 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Rogerius de Mellento notum fieri volo o p l i quod cum inter me et Priorem et monachos de Gornaio diu litigatum fuisset super decimam reddituum meorum quam a pie memorie progenitoribus meis comite Galeranno et Agnete elemosine dono possidebant apud Gornaium et Candam et in toto honore ad utrumque castrum pertinente sicut in autentico ipsorum continenetur ut eam de cetero quietius et certius predicti monachi habere possent consilio prudentium virorum usi et assensu uxoris mee Ysabel et filiorum meorum Almarici et Willelmi necnon et prioris Sti Martini in hoc concordavimus quod pro eadem decima decem libras Parisiensium singulis annis in preposituris Gornaii et Caude percipient videlicet c sol in Purificatione Ste Marie apud Gornaium et c sol in festivitate Sti Johannis apud Caudam ita quod quicumque preposituras tenebunt et quociens mutabuntur juramentum Priori facient quod prefatis terminis dictam pecuniam ipsi ex integro persolvent Quam si reddere contempserint super hoc me vel successorem meum convenient ut emendetur et si infra quindenam exinde non fuerit competenter emendatum sentencia excommunicationis in me et uxorem meam et familiam et in ipsos prepositos et in successorem similiter usque ad condignam satisfactionem promulgabitur Hanc autem conventionem mee auctoritatis sigillo confirmavi testibus subscriptis Willelmo de Garlanda Pagano vicecomite de Corbolio Petro de Nulli Evrardo de Chevri Theobaldo de Claci Actum est hoc anno Incarnationis Dominice MCCV