Charter Document - 04900629

Charter Document - 04900629


Charter Number: 04900629
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1205
Date type: Internal, A.D., Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Odo Dei gratia Parisiensis episcopus omnibus p l i in Domino salutem Notum facimus quod cum inter Priorem Sancti Martini de Campis ex una parte et Symonem capellanum et homines de Esenvilla ex altera contentio verteretur super decima quadam sita apud Guinemant et apud Caudas et apud Baresve et apud Manumfirmam quam ipsi homines colligebant ad fabricam capelle de Esenvilla tandem pro bono pacis compromiserunt hinc et inde in Gaufridum thesaurarium Meldensem et Petrum de Mesons canonicum Parisiensem et magistrum Michaelem archipresbyterum Sancti Severini Ipsi vero arbitri constituti in presentia nostra et partibus presentibus suum dictum protulerunt in hunc modum videlicet quod Prior et monachi habebunt imperpetuum decimam prelibatam et tenebuntur annis singulis infra festum sancti Remigii sive bladum sit in terra sive non solvere dictis capellano et hominibus de Esenvilla quindecim minas hibernagii et quindecim minas avene ad fabricam capelle memorate ad mensuram videlicet qua venditur et emitur apud Escuen In cujus rei testimonium de assensu partium predictam cartam sigilli nostri fecimus impressione muniri Actum anno Domini millesimo ducentesimo quinto pontificatus nostri anno nono