Charter Document - 04900625
Charter Number: | 04900625 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Renunciation |
Date: | 1204 - 1205 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Ermesendis vicecomitissa Senonensis notum fieri volo p et f quod quedam controversia erat inter me et monachos de Canis de quadam terra que est in vineto Blene ubi quondam nemus fuerat que tali modo pacificata est Ego enim pro remedio anime mee et parentum meorum predictam terram ecclesie de Canis libere possidendam concessi [] omnia que in parrochia Blene ab eadem ecclesia possidentur salva tamen magna justicia quam in manu mea retinui ad usus et consuetudines vicecomitatus Senonensis et hoc Buchardus filius meus concessit et laudavit Quod ut firmum et ratum permaneat impressione sigillorum nostrorum roboravimus Actum anno Verbi incarnati MCCIIII