Charter Document - 04900623

Charter Document - 04900623


Charter Number: 04900623
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1205
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Odo miseratione divina Parisiensis episcopus omnibus ad quos iste littere pervenerint in Domino salutem Noverint universi quod sicut ex officialium et procuratorum meorum litteris nostre Parisiensis curie sigillo munitis accepimus cum Domus Beati Martini de Campis domum quamdam sitam inter duas pontes Parisius ex donatione Roberti de Gonsainvilla bone memorie quondam Parisiensis canonici possideret Hugo de Pompona de cujus censu trium videlicet denariorum movet domus ad illos accedens ipsam donationem perpetuo tenendam interposita fide laudavit ita quod ipse nec heres ejus in futurum coactionem faciant ut vendatur Nos autem fidem litteris illorum et testimoniis adhibentes quod coram eis factum est approbamus et presentem paginam ad habendam rei memoriam sigillo nostro munimus Actum anno Domini MCC quarto mense martio