Charter Document - 04900620
Charter Number: | 04900620 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1204 - 1205 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Ego Guido Silvanectensis buticularius Notum facio tam f quam p quod inter me et Priorem Sti Nicholai de Aci juxta Silvanectim quedam fuit discordia de nemore quod vocatur Longboel quod et meum esse dicebam Hoc nemus ego Guido Silvanectensis buticularius monachis Sti Nicholai de Aci quitavi Idipsum concessit uxor mea Elizabeth et filius meus Guido Quod ut perpetuo stabile perseveret sigilii mei munimine feci communiri Actum anno Verbi incarnati millesimo ducentesimo quarto