Charter Document - 04900619

Charter Document - 04900619


Charter Number: 04900619
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1204 - 1205
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Noverint universi presentes pariter et futuri quod Helluinus de Bestisiaco vendidit Alermo Hecelini xx modios vini annui redditus quos habebat apud Villam nostram Novam in vineis culture nostre de assensu et voluntate Aales uxoris ipsius Helluini et filiorum suorum videlicet Petri et Robini et Ade clerici de assensu etiam fratrum suorum scilicet Odonis camerarii nostri et Philippi camerarii Ludovici filii nostri et Johannis monachi et Ade clerici Nos vero ad petitionem utriusque partis hujusmodi venditionem salvo jure nostro laudamus et approbamus et ne aliqua super hoc possit in posterum questio suboriri presentem paginam super hoc conscriptam sigilli nostri munimine roboramus Actum Parisius anno gracie MCC quarto regni nostri anno vicesimo quinto Astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa Dapifero nullo Signum Guidonis buticularii S Mathei camerarii S Droconis constabularii nostri Data vacante cancellaria per manum fratris Garini