Charter Document - 04900617
| Charter Number: | 04900617 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Exchange |
| Date: | 1204 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego frater Andreas de Coloors domorum milicie Templi que sunt in Francia preceptor totusque conventus ejusdem o p l i notum fieri volumus quod nos communi assensu concessimus Willelmo priori Sti Martini de Campis et capitulo ejusdem ecclesie quoddam arpentum prati quod erat in censiva ipsorum apud Nosiacum super Maternam in perpetuum possidendum et insuper c solidos paris monete eisdem donavimus Isti vero propter hoc quoddam stallum quod habebant ante macellum porte Parisiensis contiguum domui nostre jure perpetuo a nobis possidendum donaverunt Ut autem hec compositio [] Actum anno gracie MCCIIII mense junio
