Charter Document - 04900616

Charter Document - 04900616


Charter Number: 04900616
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1204
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Ego R[eginaldus] decanus Sancti Marcelli et ejusdem ecclesie capitulum notum fieri volumus u p l i quod cum pia devotio fidelium capellam quandam in honore Beati Nicholai edificare vellet in parochia Sti Martini de Conflenz juxta pontem de Carenton et nos ex una parte pro jure parrochiali ecclesie nostre de Charenton et Prior et capitulum Sancti Martini ex altera parte pro gravamine ecclesie sue de Conflans predictam capellam edificari prohiberemus tandem pro cultu religionis augmentando predicta prohibitio sopita fuit in hunc modum Assensu siquidem nostro et totius capituli nostri et assensu Prioris et totius capituli Sti Martini concessum est ut capella tota in parrochia de Conflans edificaretur quia videlicet ibidem locus promptior erat et amplius competebat Et ne mater omnium malorum Cupiditas animos sacerdotum de Carenton et de Conflans ad lites movendas incitaret pro bono pacis et concordie statutum est ut in ipsa capella predicti sacerdotes quilibet in sua septimana vicissim ibidem per se vel per capellanos suos deserviant et quicquid eis ex oblationibus fidelium vel etiam quibuslibet vel aliis occasionibus provenerit in commune deducant et inter se dividant simulque communicent Preterea adjunctum est quod si predicte capelle donationes agrorum vel vinearum vel etiam quorumlibet aliorum reddituum fierent duobus predictis sacerdotibus predicta omnia communia esse debeant in futurum Ut autem ea que sunt nostris temporibus taliter ordinata ad futurorum possint noticiam pervenire et firmitatem perpetuam obtinere presentem cartam cyrographi distinctione divisam in hujus rei memoriam conscribi fecimus et sigilli nostri munimine roborari Actum anno Verbi incarnati MCCIII mense marcio