Charter Document - 04900612

Charter Document - 04900612


Charter Number: 04900612
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exchange
Date: 1203 - 1204
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Ego frater G[uido] Sti Petri de Fossatis dictus abbas et ejusdem loci conventus notum facimus universis quod nos communi assensu concessimus Priori et monachis Sti Martini de Campis Fenniam filiam Balduini de Rungi que de nostra familia erat cum tota successione sua et quicquid in ea juris habebamus Ipsi vero Stephanum filium Arrodi de Villa Judea qui de ipsorum familia similiter erat cum heredibus suis si quos habuerit nobis quiete et pacifice concesserunt et quicquid in eis juris habebant Ut autem hec permutatio firma et incuncussa permaneat presens scriptum sigilli nostri impressione signatum ipsis in testimonium tradimus [Actum anno gracie MCCIII]