Charter Document - 04900611

Charter Document - 04900611


Charter Number: 04900611
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1203 - 1204
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Noverint universi ad quos presens scriptum pervenerit quod B clericus dedit ecclesie de Tilia iv arpennos terre site in territorio de Raroi imperpetuum possidendos quam donationem Robertus de Garlandia quiete et pacifice concessit et predicte ecclesie imperpetuum possidendam quictavit salvo tamen censu et campiparte que in eadem terra habere dignoscitur Ut autem hec donatio perpetuam obtineat firmitatem predictus Robertus de Garlandia presens scriptum sigilli sui impressione signavit Actum anno Verbi incarnati M ducentesimo tertio