Charter Document - 04900610

Charter Document - 04900610


Charter Number: 04900610
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Release
Date: 1203 - 1204
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Ego Guido Domini regis Francorum buticularius notum facio universis qui presentes litteras inspexerint quod de mera voluntate mea et de assensu uxoris mee Helisabet et Guidonis filii mei et fratrum meorum Renaudi et Nevelonis cum Henrico capellano super quibusdam querelis que inter me et ipsum vertebantur amicabiliter composui et eidem in omnibus quibus offensam meam incurrerat ignoscere dignum duxi Ille vero domum suam quam de suo juxta domum Rerici canonici in proprio fundo meo construxerat et pro tribus solidis censualibus ex me tenebat tam michi quam heredi meo post decessum suum in perpetuum habendum concessit Rebus tamen taliter ordinatis quod ipse eandem domum omni tempore vite sue absque omni censu et exactione libere et absolute tenebit Et quancunque mihi placuerit Silvanectis morari predictus H tam me quam heredem meum si ibi moram fecerit in domo illa salvis suis rebus omnibus receptabit Ego igitur hujus beneficii non immemor quandam domum meam que fuit Roberti Fetbacon eidem liberaliter contuli et eam omni tempore vite sue tam sibi quam cuicumque alii sive in vita sua sive post decessum suum conferre voluerit pro octo denariis censualibus excepta omni alia exactione jure hereditario in perpetuum possidendam et garandiendam concessi Cum vero prefatus H jam dicte domui sue in fundo meo site sive in vita sua sive post decessum suum cedere contigerit statim decem libras Parisiensium de meo habebit Ne igitur hujusmodi compositio per oblivionis interitum deleri aut malignitate aliqua mutari valeat aut infringi in hujus rei testimonium presentes litteras sigilli mei appositi munimine roboravi Actum in presentia domini G[aufridi] Silvanectensis episcopi anno Incarnati Verbi MCC tercio