Charter Document - 04900606
Charter Number: | 04900606 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1203 |
Date type: | Internal, A.D., Episcopal |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Odo Dei gratia Parisiensis episcopus omnibus p l i in Domino salutem Notum facimus quod constitutus in presencia nostra Almauricus Botons recognovit se vendidisse pro triginta duabus libris paris ecclesie Sancti Martini de Campis quinque arpentos terre quorum duo sunt infra villam de Castaneto in feodum Albrici de Marolio Hanc autem venditionem dictus A se fide interposita promisit servaturum et guarantiam laturum Dictus vero Albericus de dictis duobus arpennis in suo feodo constitutis factam venditionem laudavit at fide interposita se promisit in omnibus garantire In cujus rei testimonium presentem cartam sigilli nostri fecimus impressione muniri Actum anno gracie MCCIII [pontificatus nostri anno septimo]