Charter Document - 04900605
Charter Number: | 04900605 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1203 |
Date type: | Internal, A.D., Episcopal |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
O[do] divina miseratione Parisiensis episcopus omnibus ad quos littere iste pervenerint in Domino salutem Notum fieri volumus quod Petrus de Monterel miles in nostra constitutus presentia recognovit se monachis Sti Martini de Campis tria vinearum arpenta que sunt apud Monteret sub annuo censu taliter concessisse quod eos nunquam poterit ad vendendum vineas easdem compellere salvo censu et quolibet alio jure suo In cujus recognitionis memoriam presentes litteras notari fecimus et sigilli nostri testimonio roborari Actum anno Domini MCC tercio mense septembri pontificatus nostri anno septimo