Charter Document - 04900601
Charter Number: | 04900601 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1203 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Guido Sancti Petri abbas et Hugo decanus et Petrus cancellarius Carnotensis universis p l i salutem in Salutis Auctore Universitati vestre notum facimus quod cum causa que vertebatur inter ecclesiam Bti Martini de Campis ex una parte et ecclesiam Bte Marie de Kagia ex altera super quadam decima quam canonici Kagie petebant ab ecclesia Sancti Martini que decima est infra fines parrochie de Luperiis nobis esset per litteras domini pape Innocentii IIII commissa ipsam causam diligenter examinavimus convenit inter partes quod Albertus canonicus et procurator ecclesie de Chagia nomine predicte ecclesie renuntiavit in perpetuum illi querele Ut autem predicta firmius observentur has presentes litteras nostras de consensu partium fecimus conscribi Actum apud Carnotas anno gracie MCCIII mense februario