Charter Document - 04900599

Charter Document - 04900599


Charter Number: 04900599
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1202
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Ego frater Willelmus prior Sancti Martini de Campis et ejusdem loci conventus notum fieri volumus p et f quod ad petitionem domini Angellini Meldensis episcopi concessimus ut in ecclesia Beate Marie de Capella que ad donationem nostram spectabat canonici instituerentur tali pacto quod in eadem ecclesia unam prebendam perpetuam habebimus et etiam presbiterum parochialem conferamus Presbitero vero decedente vel alio quoquomodo cedente alium eligemus et episcopo presentabimus qui eum de cum investiet Notandum vero est quod Prior faciet hebdomadam suam tantummodo ad missam per se vel per alium Annualia quoque prebendarum quomodo mutantur habebimus et oficium in conventu Beati Martini pro canonicis defunctis fiet et brevia nominum eorum sicut et de monachis et familiaribus mutantur Oblationes vero quas percipiebamus in festo Omnium Sanctorum et in Natali cum tortellis Sancti Stephani et in Purificatione Beate Marie omnino dimisimus Notandum etiam quod omnes oblationes tam in capella quam in monasterio nostro communes sunt excepto quod quando canonici de Creceio corpora sua in cimiterio nostro tradiderint media pars oblationum ipsorum erit reliqua erit propria monachorum Quod ut ratum permaneat sigilli nostri impressione roboramus anno incarnati Verbi MCCII