Charter Document - 04900597

Charter Document - 04900597


Charter Number: 04900597
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1202
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Noverint omnes qui hec legerint vel audierint quod Galerannus de Alneto assensu uxoris sue Agathe et filii sui Willelmi et fratrum suorum Reginaldi Philippi Stephani dedit in elemosinam in perpetuum Conventui Sti Martini de Campis singulis annis unum modium ivernagii in parte sua decime quam habet in territorio de Goellons pro salute anime sue et patris sui et matris sue fratrumque suorum Conventus autem Sti Martini de Campis accepti beneficii non immemor in memoriam hujus elemosine singulis annis post mortem predicti Galeranni anniversarium ejus se facturum concessit Willelmus vero Chenarz de cujus feodo est predicta decima uxore sua Sedilia nomine assensum prebente hanc elemosinam approbavit et concessit Ego vero Milo comes Barri de quo predictus G Chenart tenet quod habet in predicta decima rogatu ejusdem et predicti Galeranni elemosinam hanc sicut perdivisa est approbo et laudo et garantizare manucapio et sigilli mei munimine confirmo Actum anno Domini millesimo ducentesimo secundo