Charter Document - 04900592
Charter Number: | 04900592 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1202 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego frater Willelmus prior Sancti Martini de Campis et ejusdem loci conventus omnibus notum fieri volumus quod domum nostram que vocatur Sancti Martini Pauperis in episcopatu Cathalaunensi sitam quia hoc ecclesie nostre expedire cognovimus cum omnibus pertinentiis suis videlicet pratis terris arabilibus decimis altaribus et omnibus que ad jus nostrum pertinebant ecclesie Monasterii in Argona sub annuo censu decem marcarum fini et legalis argenti ad pondus Trecense translata ad eandem ecclesiam Monasterii in Argona dominio concessimus perpetuo possidendam contra hujusmodi contractum nullo unquam tempore venire nec per nos nec per alium communiter promittentes Hec autem pensio singulis annis in nundinis Proviniacensibus in maio quinta feria infra octabas Pentecostes persolvetur in domo monachorum Sancti Aigulfi Si autem contingeret predictam pecuniam ea die per defectum monachorum predicte ecclesie Monasterii in Argona nobis non solvi pro singulis diebus quibus predicte pensionis solutio differetur dicti monachi decem solidos Pruviniacensium nobis reddere tenerentur pro expensis et labore nuntiorum nostrorum dicta conventione in sua firmitate permanente Si autem predicta pecunia prefixa die per nos requisita non fuerit nuntius ipsorum per quatuor dies expectabit et singulis illis quatuor diebus quinque solidos Pruviniacensium recipiet a nobis pro expensis Et ut non posset oblivione deleri vel quod absit malignitate mutari litterarum nostrarum et sigillorum nostrorum auctoritate et testimonio in perpetuum confirmamus Actum sollempniter apud Sanctum Martinum de Campis anno Domini MCC secundo