Charter Document - 04900591
Charter Number: | 04900591 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Complaint |
Date: | 1164 - 1201 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Venerabilibus et karissimis in Xristo amicis Domini Remensis [Archiepiscopi] officialibus Prior et conventus Sancti Martini de Campis salutem et voluntarium obsequium Audito quod quidam homines terras spectantes ad domum Sancti Martini Pauperis que non sunt de masuris nomine donationis nostre occupant significandum duximus vobis eos non nostra licentia tenere nec eis credatis nisi autenticum nostrum ab eis vobis fuerit ostensum Hoc autem dicimus de presbiteris Noveville et Spantie et de Helpung et de Vualemees et domno Bertranno Sancte Maneoldis et aliis hominibus istius ville