Charter Document - 04900588
| Charter Number: | 04900588 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1163 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit p et f Priorem Sancti Martini de Campis assensu fratrum suorum dedisse in perpetuam possessionem Monasteriensi ecclesie totam terram de Bulleimunt persolvent Hoc quia episcopum non habebamus sigilli archidiaconi nostri placuit confirmari Testes magister Robertus cujus hoc sigillum est et dominus Balduinus Cathalaunenses archidiaconi Johannes capellanus Sancti Stephani magister Rolandus et Paganus sacerdotes Cathalaunenses et Odo decanus presbiter Valterius Flaex et Richerus filius ejus Willelmus de Sumeura et Hugo filius ejus milites qui etiam ex parte ecclesie Sancti Martini fide jussores sunt quod hec pactio confirmata perpetuo inviolata conservabitur Sed et Raynardus comes de Damperre et predicti milites fide jussores sunt quod Prior hujus Sancti Martini quando Monasteriensis abbas voluerit litteras capituli Sancti Martini Parisiacensis predictam pactionem confirmantes Monasteriensi ecclesie designabit
