Charter Document - 04900578
| Charter Number: | 04900578 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Assignment |
| Date: | 1200 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Ego Matheus de Montemorenciago universis ad quos presens scriptum pervenerit notum facio quod illustris vir bone memorie Buchardus proavus meus divini amoris instinctu centum solidos ecclesie Cluniacensi ad luminare et ecclesie Beati Martini de Campis xl solidos in perpetuam elemosinam contulit Preterea eidem ecclesie Sancti Martini lx solidos pro commutatione Dugniaci qui de jure ad ipsam pertinebat annuatim solvere tenebatur sicut in autenticis ipsius Buchardi necnon et nobilissimi regis Ludovici et Stephani Parisiensis episcopi continetur expressum Sed quia in diversis locis et confuse predicta pecunia non satis efficaciter fuit assignata ego causa Dei ad preces et consilium domni Mathei avunculi mei et aliorum venerabilium virorum majoris efficacie gratiam in uno loco videlicet apud Sercele in censiva mea assignavi in octavis Sancti Martini hyemalis annuatim recipiendam Hoc autem ad majorem mee concessionis firmitatem statuendum decrevi quod major meus quicumque fuerit in predicta villa unus post alium in accipiendo majoriam vel post cum a predictis fratribus requisitus fuerit si tunc oblivione omissum est prestabit juramentum quod predictam pecuniam in die prenominata sine dilatione et objectione aliqua de primis censive denariis receptis cellararia vel nuntio ejus annuatim persolvet Si vero in ipsa die aliquis ex parte monachorum pro aliqua impediente occasione presens non fuerit idem major apud se dictam pecuniam conservabit donec predictus cellarariis vel aliquis ut dictum est propter ipsam advenerit recipiendam nec pro precepto meo si forte contra factum meum ire presumpsero predictam solutionem magis timens juramentum quam preceptum meum nullatenus differet vel contradicet Actum anno ab Incarnatione Domini millesimo ducentesimo
